- BANDUM
- BANDUMUgutioni parvum vexillum; Paulo Varnefrido de Gestis Langob. l. 1. c. 20. simpliciter vexillum, passim hâc notione occutrit, apud citimae aetatis Scriptores. A Persico Germanicoque band, i. e. fascia, uti Salmas. vult, quod in fasciae modum effictum. Aliis a Camoro-Britannico Bamnar, quod itidem vexillum notat, quodque effictum volunt a Bann i. e. elevatione: est enim bann, altum, excelsum, apud Boxhornium. Car. du fresne mavult a voce bannum vocis originem deducere, quod qui beannum in rem aliquam mittebant, seu in praedium aut domum, velum eidem appendebant, eôque ipsô rem superioris Domini esse innuebant. Et certe bandum iiro bannum, et vicissim bannum pro bandum, promiscue usurpatur haud raro. A' Latinis, Βκ´νδον côdem significatu Graeci sunt mutuati, uti supra ex Procopio vidimus. Hinc Scholiastes Gregorii Nazianzeni 1. in in Iulian. Τὰ καλούμενα, inquit, παρὰ ῾Πωμαίοις σίγνα καὶ βάνδα, ταῦτα ὁ Α᾿ττικίζων συνθήματα καὶ σημεῖα καλεῖ. Vide Rigalcium, Meursium in Glossar. et Fabrottum ad Cedrenum. Atque hinc est, quod Byzantini Scriptores, per tralationem Βάνδον saepe pro turma usurpant, uti Galli hodieque, ut Ducas c. 5. Tactici Graeci passim; Gloss. Basilic. Κουςτωδία, ςτρατιωτικὸν ςτίφος. ὃ βάνδον Π῾ωμαῖοι καλοῦσι, Custodia, militaris turma, quam Bandum Romaniappellant, etc. Vide Car. du Fresne praefatum in Glossario, et supra, in voce Band.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.